monumenta.ch > Augustinus > 13
>>> Augustinus, Epistolae, 44, 6, 14.

Augustinus, Epistolae, 44, 6, 13.

1 Unde vos hortor et obtestor per Domini sanguinem, ut eum promissi sui commoneatis, et gnaviter instetis, ut res coepta peragatur, quam prope ad finem pervenisse iam cernitis.
2 Quantum enim arbitror, difficillime potestis invenire in episcopis vestris tam utilem animum et voluntatem, quam in isto sene perspeximus.
3 Postero enim die ipse ad nos venit, et haec iterum quaerere coeperamus.
4 Sed quia ordinandi episcopi necessitas nos inde iamiamque rapiebat, diutius cum illo esse nequivimus.
5 Iam enim miseramus ad Maiorem Coelicolarum quem audieramus novi apud eos baptismi institutorem extitisse, et multos illo sacrilegio seduxisse, ut cum illo, quantum ipsius temporis patiebantur angustiae, aliquid loqueremur.
6 Quem posteaquam venturum comperit, videns nos aliud suscepisse negotium, cum et ipsum nescio quae necessitas profectionis urgeret, benigne a nobis placideque discessit.
Augustinus HOME