Augustinus, Epistolae, 44, 5, 12.
1 | Inde nescio quomodo ventum est ad commemorationem beatae memoriae Genethlii Carthaginensis ante Aurelium episcopi, quod nescio quam constitutionem datam contra illos compresserit, et effectum habere non siverit. |
2 | Laudabant illum omnes, et benignissime praeferebant. |
3 | Inter quas laudes a nobis subiectum est, quod etiam ipse tamen Genethlius, si in eorum manus incidisset rebaptizandus censeretur. |
4 | Et haec iam stantes loquebamur, quia discedendi tempus urgeret. |
5 | Ibi plane ille senex dixit, iam formam esse factam, ut quisquis ad eos fidelium a nobis venerit, baptizetur, quod eum invitum et cum dolore animi dicere, quantum poterat, apparebat. |
6 | Sane cum etiam ipse multa mala suorum apertissime gemeret, atque ostenderet, quod totius civitatis eius testimonio probabatur, quam esset remotus a talibus factis, et quae ipsis suis dicere soleat modesta conquestione proferret, nosque commemoraremus illud Ezechielis prophetae, ubi aperte scriptum est, nec filii culpam patri, nec patris culpam filio eius imputandam, ubi dictum est: Sicut enim anima patris mea est, ita et anima filii mea est; anima enim quaecumque peccaverit, sola morietur (Ezech. XVIII, 20, 4), placuit omnibus in talibus disputationibus violenta facta malorum hominum nobis ab invicem obiici non debere. |
7 | Remanebat ergo schismatis quaestio. |
8 | Itaque hortati eum sumus ut etiam atque etiam placido atque pacato animo annitatur nobiscum, ut diligenti examinatione tanta inquisitio terminum sumat. |
9 | Ubi ille benigne cum diceret nos solum ista quaerere, nolle autem nostros haec quaeri; ea facta pollicitatione discessimus, ut exhiberemus ei plures collegas nostros, certe vel decem, qui tanta benevolentia et lenitate et tam pio studio id quaeri vellent, quantum in nobis eum iam animadvertisse atque approbare sentiebamus. |
10 | Hoc etiam de suorum numero et ipse pollicitus est. |