Augustinus, Epistolae, 44, 5, 11.
1 | Inde itum est in aliud, multis ut poterant utrinque sermocinantibus: inter quae dictum est quod adhuc eos nostri persecuturi essent; nobisque dicebat videre se velle quales nos essemus in illa persecutione praebituros, utrum consensuri essemus tali saevitiae, an nullum commodaturi consensum. |
2 | Nos dicebamus Deum videre corda nostra, quae ipsi non possent: et illos temere sibi adhuc ista metuere, quae si contigerint, a malis contingere, quibus deteriores ipsi habent; nec tamen ideo nos a catholica communione segregare debere, si quid forte nobis invitis, vel etiam, si valuerimus, contradicentibus factum fuerit, cum tolerantiam pacificam didicerimus, dicente Apostolo: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 2, 3). |
3 | Quam pacem atque tolerantiam illos non tenuisse dicebamus, qui schisma fecerunt, ut nunc inter suos, qui mitiores eorum sunt, graviora tolerent, ne scindatur quod scissum est; cum leviora nollent pro ipsa unitate tolerare. |
4 | Dicebamus etiam nondum fuisse temporibus veterum pacem unitatis, et tolerantiam tanta commendatione praedicatam, sicut exemplo Domini et Novi Testamenti charitate; et tamen Prophetas illos et sanctos viros dicere solere in populum scelera eorum, cum tamen se ab illius populi unitate et a communione pariter accipiendorum Sacramentorum quae tunc fuerunt, divellere non tentassent. |