monumenta.ch > Augustinus > 10
>>> Augustinus, Epistolae, 44, 5, 11.

Augustinus, Epistolae, 44, 5, 10.

1 Tunc reditum est ad superiorem tractatum, quo volebamus ostendere neque nos illis debere obiicere suorum scelera, neque illos nobis si qua invenirentur talia facta nostrorum.
2 De Novo enim Testamento ostendi quidem non posse, quod iustus quisquam interfecerit aliquem; sed tamen illud probari posse ipso exemplo Domini, sceleratos ab innocentibus fuisse toleratos.
3 Traditorem enim suum, qui iam pretium eius acceperat, usque ad ultimum pacis osculum inter innocentes secum esse perpessus est: quibus non tacuit esse inter illos tanti sceleris hominem; et tamen primum Sacramentum corporis et sanguinis sui, nondum illo excluso, communiter omnibus dedit (Matth. XVI, 20-28).
4 Quo exemplo cum prope omnes moverentur, tentavit dicere, ante passionem Domini communionem illam cum scelerato non obfuisse Apostolis, quia nondum habebant baptismum Christi, sed baptismum Ioannis.
5 Quod posteaquam dixit, coepi ab eo quaerere quemadmodum ergo scriptum esset quod Iesus baptizaverit plures quam Ioannes, cum ipse non baptizaret, sed discipuli eius, hoc est per suos discipulos baptizaret (Ioan. IV, 1, 2).
6 Quomodo ergo dabant quod non acceperant?
7 quod ipsi maxime solent dicere.
8 An forte Christus baptismo Ioannis baptizabat?
9 Deinde in hac sententia multa quaesiturus eram, quomodo ab ipso Ioanne tunc quaesitum sit de baptismo Domini, et responderit quod ille haberet sponsam, et ille esset sponsus (Id. III, 29).
10 Numquid ergo fas erat ut baptismo Ioannis baptizaret sponsus, id est baptismo amici vel servi?
11 Deinde quomodo poterant Eucharistiam accipere nondum baptizati?
12 aut quomodo Petro volenti ut totum se lavaret, responderit: Qui lotus est semel, non eum oportet iterum lavari, sed est mundus totus? (Id. XIII, 10.) Perfecta enim mundatio non in Ioannis, sed in Domini baptismo est, si eo se dignum qui accipit praebeat; si autem indignum, Sacramenta in eo non ad salutem, sed ad perniciem, permanebunt tamen.
13 Cum ergo ista quaesiturus essem, etiam ipse vidit de baptismo discipulorum Domini non sibi fuisse quaerendum.
Augustinus HOME