monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 44, 4, 8. <<<    

Augustinus, Epistolae, 44, 4, 9.

1 Unde etiam illud quod a me postea quaesivit, iam quaerendum non erat.
2 Ait enim etiam malum non debuisse occidi a christianis et iustis; quasi nos eos qui haec in Catholica faciunt, iustos vocemus: quae tamen nobis ab istis dici facilius quam probari solent, cum tam multas violentissimas caedes et strages plerique ipsorum et episcopi et presbyteri et quilibet clerici congregatis turbis hominum furiosissimorum, non catholicis tantum, sed nonnunquam etiam suis, ubi possunt, inferre non cessent.
3 Quae cum ita sint, dissimulans tamen ab sceleratissimis factis suorum, quae ipse plus novit, urgebat ut dicerem, quis iustorum vel malum aliquem occiderit.
4 Quod etiamsi ad causam iam non pertinebat; fatebamur enim haec ubicumque sub nomine christiano fierent, non fieri a bonis; sed tamen ut admoneretur quid esset quaerendum respondimus, quaerentes utrum Elias iustus ei videretur fuisse: quod negare non potuit.
5 Deinde subiecimus quam multos pseudoprophetas sua manu peremerit (III Reg. XVIII, 40).
6 Hic revera vidit quod videndum erat, talia tum licuisse iustis.
7 Haec enim prophetico spiritu auctoritate Dei faciebant, qui proculdubio Novit cui etiam prosit occidi.
8 Exigebat ergo ut docerem iam novi Testamenti temporibus, quis iustorum aliquem occiderit, etiam sceleratum et impium.
Augustinus HOME