monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 44, 4, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 44, 4, 8.

1 Narravit etiam in ipsa schismatis novitate maiores suos, cum cogitarent culpam Caeciliani, ne schisma fieret, quoquo modo velle sopire, dedisse quemdam interventorem populo suae communionis apud Carthaginem constituto, antequam Maiorinus adversus Caecilianum ordinaretur.
2 Hunc ergo interventorem in suo conventiculo a nostris dicebat occisum.
3 Quod fateor, nunquam antea prorsus audieram, cum tam multa ab eis obiecta crimina refellerentur et redarguerentur a nostris, atque in eos plura et maiora iacerentur.
4 Sed tamen posteaquam hoc narravit, rursus a me instanter coepit quaerere quem iustum putarem, eumne qui occidit, an eum qui occisus esset; quasi iam mihi probavisset, ita ut narraverat, esse commissum.
5 Dicebam ergo, prius utrum verum esset esse quaerendum; non enim temere credi oportere quaecumque dicuntur: et tamen fieri potuisse, ut vel ambo aeque mali essent, vel etiam peiorem quisquam malus occideret.
6 Revera enim fieri potest, ut sceleratior sit rebaptizator totius hominis, quam solius corporis interemptor.
Augustinus HOME