monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 44, 3, 5. <<<    

Augustinus, Epistolae, 44, 3, 6.

1 Tunc protulit quoddam volumen, ubi volebat ostendere Sardicense concilium ad episcopos Afros, qui erant communionis Donati, dedisse litteras.
2 Quod cum legeretur, audivimus Donati nomen inter caeteros episcopos, quibus illi scripserant.
3 Itaque flagitare coepimus ut diceretur, utrum ipse esset Donatus de cuius parte isti cognominantur: fieri enim potuisse, ut alicui Donato alterius haeresis episcopo scripserint, cum maxime in illis nominibus nec Africae mentio facta fuerit.
4 Quomodo ergo posset probare Donatum partis Donati episcopum nomine illo accipiendum esse, quando ne id quidem probare posset, utrum ad Africanarum specialiter Ecclesiarum episcopos illae litterae missae fuerint.
5 Quanquam enim Donati nomen Afrum esse soleat, non tamen repugnaret a vero, ut vel partium illarum aliquis vocaretur nomine Afro, vel aliquis Afer in illis partibus constitueretur episcopus.
6 Neque enim in eis vel diem vel consulem invenimus, ut saltem consideratis temporibus certi aliquid eluceret.
7 Sane quoniam nescio quando audieramus Arianos, cum a communione catholica discrepassent, Donatistas in Africa sibi sociare tentasse: ad aurem mihi hoc ipsum frater Alypius suggessit.
8 Tunc accepto ipso volumine, eiusdem concilii statuta considerans, legi Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, cuius maxime adversus Arianos acerrimarum disputationum conflictus eminuit, et Iulium Ecclesiae Romanae episcopum, nihilominus catholicum, illo concilio Sardicensi fuisse improbatos.
9 Unde apud nos constitit Arianorum fuisse concilium, quibus isti episcopi catholici vehementissime resistebant.
10 Itaque ad diligentiorem etiam temporum discussionem voluimus ipsum volumen accipere atque auferre nobiscum.
11 Qui noluit dare, dicens, ibi nos habere illud, quando aliquid in eo considerare vellemus.
12 Rogavi etiam ut manu mea notari permitteret, fateor, timens ne mihi forte causa exigente, cum petendum esset, pro illo aliud proferretur; neque hoc voluit.
Augustinus HOME