monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 44, 2, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 44, 2, 4.

1 Sed quia res aperte falsa erat, permixtis verbis cito inde discessum est; inter quae verba evangelicam illam Domini admonitionem commemoravit, qua dixit: Cavete a pseudoprophetis; multi ad vos venient in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces: ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16).
2 Quae verba Domini cum diceremus eadem de illis a nobis posse recitari, ventum inde est ad exaggerationem persecutionis, quam saepe suam partem pertulisse dicebat; hinc volens ostendere suos esse christianos, quia persecutionem paterentur.
3 Inter quae verba cum ego pararem ex Evangelio respondere, inde capitulum commemoravit prior, ubi Dominus ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Id. V, 10).
4 Quo loco ego gratulatus, subieci statim id ergo esse quaerendum, utrum illi persecutionem propter iustitiam passi fuerint.
5 In qua quaestione discuti cupiebam, quod quidem omnibus clarum erat, utrum eos in unitate Ecclesiae constitutos, an schismate iam divisos Macariana tempora invenerint; ut qui videre vellent utrum propter iustitiam persecutionem passi fuerint, id potius attenderent, utrum se recte a totius orbis unitate praeciderint.
6 Quod si iniuste fecisse invenirentur, manifestum esset eos propter iniustitiam potius quam propter iustitiam passos persecutionem; et ideo numero beatorum adiungi non posse, de quibus dictum est: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.
7 Ibi commemorata est famosior quam certior Codicum illa traditio.
8 Sed respondebatur a partibus nostris, principes illorum potius fuisse traditores: quod si de hac re nostrorum litteris nollent credere, nec nos cogi oportere ut litteris credamus ipsorum.
Augustinus HOME