monumenta.ch > Augustinus > 3
>>> Augustinus, Epistolae, 44, 2, 4.

Augustinus, Epistolae, 44, 2, 3.

1 Primo enim vitam nostram, quam vobis benevolentius fortasse quam verius narrantibus, se comperisse dicebat, praedicare dignatus est: adiungens se dixisse vobis, nos omnia, quae de nobis insinuaveratis, bene facere potuisse, si in Ecclesia faceremus.
2 Deinde quaerere coepimus quaenam illa esset Ecclesia, ubi vivere sic oporteret; utrum illa quae, sicut sancta tanto ante Scriptura praedixerat, se terrarum orbe diffunderet, an illa quam pars exigua vel Afrorum vel Africae contineret.
3 Hic primo asserere conatus est, ubique terrarum esse communionem suam.
4 Quaerebam utrum epistolas communicatorias, quas formatas dicimus, posset quo vellem dare, et affirmabam, quod manifestum erat omnibus, hoc modo facillime illam terminari posse quaestionem.
5 Parabam autem, ut si consentiret, ad illas ecclesias a nobis tales litterae mitterentur, quas in apostolicis auctoritatibus pariter legeremus illo iam tempore fuisse fundatas.
Augustinus HOME