Augustinus, Epistolae, 44, 1, 2.
1 | Res tamen utcumque agi coepta est, et aliquot horas in alterno sermone protraximus, quantum vocibus interquiescentibus varie tumultuantium sinebamur. |
2 | Sed in ipso disputationis exordio, cum videremus ea quae dicebantur, subinde labi de memoria vel nostra, vel eorum quorum salutem maxime curabamus; et ut esset nobis cautior modestiorque tractatio, simul ut et vos atque alii fratres qui absentes erant, quid inter nos actum esset, legendo cognosceretis, postulavimus ut a notariis verba nostra exciperentur. |
3 | Diu ab illo vel ei consentientibus reluctatum est; postea tamen ipse concessit. |
4 | Sed notarii qui aderant, atque id strenue facere poterant, nescio qua causa excipere noluerunt. |
5 | Egimus saltem ut fratres qui nobiscum erant, quanquam in hac re tardius possent, exciperent, pollicentes nos ibi easdem tabulas relicturos. |
6 | Consensum est. |
7 | Coeperunt verba nostra excipi, et aliqua ab invicem ad tabulas dicta sunt. |
8 | Postea inordinatas perstrepentium interpellationes, et propterea nostram quoque turbulentiorem disputationem notarii non valentes sustinere, cesserunt; nobis sane non desistentibus, et ut cuique facultas dabatur, multa dicentibus. |
9 | Ex quibus omnibus verbis nostris, quantum recordari potui, causae totius actionem, Dilectionem vestram fraudare nolui. |
10 | Potestis enim ei litteras meas legere, ut vel approbet vera me scripsisse; vel ipse vobis, si quid melius recolit, incunctanter insinuet. |