monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, Epistolae, 43, 9, 26. <<<    

Augustinus, Epistolae, 43, 9, 27.

1 Videtis haec omnia, et nostis, et gemitis; et tamen videt et Deus quod vos in tam pestifera et sacrilega praecisione nulla res cogit remanere, si pro adipiscendo spirituali regno carnalem superetis affectum, et amicitias hominum quae in iudicio Dei nihil proderunt, pro devitandis sempiternis poenis non timeatis offendere.
2 Ecce ite, consulite; quid contra haec nostra possint respondere cognoscite: si proferunt chartas, proferimus chartas; si falsas nostras esse dicunt, hoc nos de suis dicere non indignentur.
3 Nemo delet de coelo constitutionem Dei, nemo delet de terra Ecclesiam Dei: ille totum orbem promisit, ista totum orbem replevit; et malos habet et bonos, sed nec in terris amittit nisi malos, nec in coelum admittit nisi bonos.
4 Erit autem vobis hic sermo, quem de munere Dei novit ipse, quanta et pacis et vestra dilectione deprompsimus, correctio si velitis, testis vero etsi nolitis.
Augustinus HOME