Augustinus, Epistolae, 43, 9, 26.
1 | Tandem sentiant quod fecerunt: merito certo annorum intervallo in oculos eorum revolutum est opus ipsorum. |
2 | Quaerite per quam feminam Maximianus, qui dicitur esse Donati propinquus, sese a Primiani communione praeciderit, et quemadmodum congregata episcoporum factione, Primianum damnarit absentem, et adversus eum episcopus ordinatus sit; quemadmodum Maiorinus per Lucillam congregata episcoporum factione Caecilianum damnavit absentem, et contra eum episcopus ordinatus est. |
3 | An forte quod a caeteris Afris suae communionis episcopis contra factionem Maximiani Primianus purgatus est, valere vultis; et quod a transmarinis unitatis episcopis adversus factionem Maiorini Caecilianus purgatus est, valere non vultis? |
4 | Rogo, fratres mei, quid magnum peto? |
5 | quid difficile a vobis intelligi cupio? |
6 | Multum quidem interest, et incomparabiliter distat vel auctoritate vel numero Africana Ecclesia, si cum caeteris orbis partibus conferatur: et longe minor est, etiamsi unitas hic esset, longe omnino minor est comparata caeteris christianis omnibus gentibus, quam pars Maximiani comparata parti Primiani; peto tamen, et iustum esse arbitror, ut tantum valeat concilium Secundi Tigisitani, quod Lucilla conflavit adversus absentem Caecilianum et apostolicam sedem, totumque orbem Caeciliano communicantem, quantum valet concilium Maximianensium, quod similiter femina nescio quae conflavit adversus absentem Primianum, et caeteram per Africam multitudinem Primiano communicantem. |
7 | Quid apertius cernitur? |
8 | quid aequius postulatur? |