monumenta.ch > Augustinus > 25
>>> Augustinus, Epistolae, 43, 9, 26.

Augustinus, Epistolae, 43, 9, 25.

1 Traduntur in persecutione sancti Codices, confitentur traditores, et Deo dimittuntur.
2 Non interrogantur innocentes, et ab hominibus temerariis damnantur.
3 Probatur integer certis iudiciis, qui inter absentes damnatos multo vehementius caeteris criminatus est.
4 Iudicium episcoporum ad Imperatorem appellatur: iudex eligitur Imperator; iudicans contemnitur Imperator.
5 Quae tunc acta sint legistis, quae nunc agantur videtis: si de illis in aliquo dubitatis, ista iam cernite.
6 Certe non chartis veteribus, non archivis publicis, non Gestis forensibus aut ecclesiasticis agamus.
7 Maior liber noster orbis terrarum est; in eo lego completum quod in Libro Dei lego promissum: Dominus, inquit, dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8).
8 Huic haereditati qui non communicat, quoslibet libros teneat, exhaeredatum se esse cognoscat.
9 Hanc haereditatem quisquis expugnat, alienum se esse a familia Dei satis indicat.
10 Certe de traditione divinorum Librorum vertitur quaestio, ubi haereditas ista promissa est.
11 Ille ergo credatur testamentum tradidisse flammis, qui contra voluntatem litigat testatoris.
12 Quid tibi fecit, o pars Donati, quid tibi fecit Ecclesia Corinthiorum?
13 Quod autem de ista dico, de omnibus talibus et tam longe positis intelligi volo.
14 Quid vobis fecerunt, quae nec omnino quid feceritis, nec quos infamaveritis nosse potuerunt?
15 an quia Lucillam Caecilianus in Africa laesit, lucem Christi orbis amisit?
Augustinus HOME