Augustinus, Epistolae, 43, 8, 24.
1 | Ad summam seipsos interrogent: Nonne tolerantur ab eis caedes et incendia Circumcellionum, qui sunt veneratores praecipitatorum ultro cadaverum, et sub incredibilibus malis unius Optati per tot annos totius Africae gemitus? |
2 | Parco iam dicere singularum per Africam regionum et civitatum et fundorum tyrannicas potestates, et publica latrocinia. |
3 | Melius enim vobis haec vos ipsi dicitis, sive in aurem, sive palam, sicut libitum fuerit. |
4 | Quocumque enim oculos verteritis, occurret quod dico, vel potius quod taceo. |
5 | Neque hinc istos quos ibi diligitis, accusamus. |
6 | Non enim nobis displicent, quia tolerant malos; sed quia intolerabiliter mali sunt propter schisma, propter altare contra altare, propter separationem ab haereditate Christi toto orbe diffusa, sicut tanto ante promissa est. |
7 | Violatam pacem, conscissam unitatem, iterata baptismata, exsufflata Sacramenta, quae in sceleratis quoque hominibus sancta sunt, plangimus et lugemus. |
8 | Quae si parvi pendunt, intueantur exempla quibus demonstratum est quanti haec penderit Deus. |
9 | Qui fecerunt idolum, usitata gladii morte perempti sunt (Exod. XXXII, 27, 28): qui vero schisma facere voluerunt, hiatu terrae principes devorati, et turba consentiens igne consumpta est (Num. XVI, 31-35). |
10 | Diversitate poenarum, diversitas agnoscitur meritorum. |