monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, Epistolae, 43, 8, 22. <<<     >>> 24.

Augustinus, Epistolae, 43, 8, 23.

1 Tolerat Aaron multitudinem idolum exigentem et fabricantem et adorantem.
2 Tolerat Moyses adversus Deum tot millia murmurantia, et toties offendentia sanctum nomen eius.
3 Tolerat David Saulem persecutorem suum, sceleratis moribus coelestia deserentem, magicis artibus inferna quaerentem; occisum vindicat, christum etiam Domini propter sacramentum venerandae unctionis appellat.
4 Tolerat Samuel nefandos filios Heli, perversosque filios suos, quos populus quia tolerare noluit, divina veritate accusatus, divina severitate correptus est.
5 Tolerat denique ipsum populum superbum contemptorem Dei.
6 Tolerat Isaias in quos tam multa vera crimina iaculatur.
7 Tolerat Ieremias a quibus tanta perpetitur.
8 Tolerat Zacharias Pharisaeos et Scribas, quales illo tempore fuisse Scriptura testatur.
9 Scio me multos praetermisisse: legant qui volunt, legant qui possunt eloquia coelestia, invenient omnes sanctos Dei servos et amicos semper habuisse quos in suo populo tolerarent; cum quibus tamen illius temporis sacramenta communicantes, non solum non inquinabantur, sed etiam laudabiliter sustinebant, studentes, sicut ait Apostolus, servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 3).
10 Attendant etiam post Domini adventum, ubi multo plura huius tolerantiae per totum orbem inveniremus exempla, si omnia scribi et in auctoritatem redigi potuissent, tamen haec ipsa quae habemus advertite.
11 Tolerat ipse Dominus Iudam, diabolum, furem et venditorem suum: sinit accipere inter innocentes discipulos, quod fideles noverunt pretium nostrum.
12 Tolerant Apostoli pseudoapostolos; et inter sua quaerentes non quae Iesu Christi, Paulus non sua quaerens sed quae Iesu Christi, cum gloriosissima tolerantia conversatur.
13 Postremo, quod paulo ante commemoravi, divina voce laudatur sub angeli nomine praepositus Ecclesiae, quod cum odisset malos, eos tamen tentatos et inventos pro nomine Domini toleravit.
Augustinus HOME