monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, Epistolae, 43, 8, 21. <<<     >>> 23.

Augustinus, Epistolae, 43, 8, 22.

1 Si habent aures, audiant quid Spiritus dicat Ecclesiis.
2 Sic enim in Apocalypsi Ioannis legitur: Angelo, inquit, Ecclesiae Ephesi scribe, Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos, et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces, et patientiam habes, et sustinuisti eos propter nomen meum, et non defecisti (Apoc. II, 1-3).
3 Quod si de angelo superiorum coelorum, et non de praepositis Ecclesiae vellet intelligi, non consequenter diceret: Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti.
4 Memor esto itaque unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris (Ibid., 4, 5).
5 Hoc superioribus Angelis dici non potest, qui perpetuam retinent charitatem, unde qui defecerunt et lapsi sunt, diabolus est et angeli eius.
6 Ergo primam charitatem dicit, quia sustinuit pseudoapostolos propter nomen Christi, quam iubet ut repetat, et faciat priora opera sua.
7 Et obiiciuntur nobis crimina malorum hominum, non nostra, sed aliena; et ipsa partim incognita: quae si etiam vera et praesentia videremus, et zizaniis propter frumenta parcentes, pro unitate toleraremus, non solum nulla reprehensione, sed etiam non parva laude nos dignos diceret, quicumque Scripturas sanctas non corde surdus audiret.
Augustinus HOME