Augustinus, Epistolae, 43, 8, 21.
1 | Et adhuc baptizant extra ecclesiam, et si possint rebaptizant Ecclesiam; sacrificant in dissensione et schismate, et pacis nomine populos salutant, quos a pace salutis exterminant. |
2 | Conscinditur unitas Christi, blasphematur haereditas Christi, exsufflatur Baptisma Christi; et nolunt in se ista per ordinarias humanas potestates flagellis temporalibus emendari, ne in aeternas poenas pro tantis sacrilegiis destinentur. |
3 | Nos eis obiicimus furorem schismatis, rebaptizationis insaniam, ab haereditate Christi quae per omnes gentes diffusa est, nefariam separationem. |
4 | De codicibus non tantum nostris, sed etiam eorum, recitamus ecclesias quarum nomina hodie legunt, et quibus hodie non communicant: quae cum recitantur in conventiculis eorum, lectoribus suis dicunt, Pax tecum; et cum ipsis plebibus, quibus illae litterae scriptae sunt, pacem non habent. |
5 | Et ipsi nobis obiiciunt vel falsa crimina mortuorum, vel etiamsi vera, tamen aliena; non intelligentes in iis quae nos eis obiicimus, omnes illos teneri; in iis vero quae nobis obiiciunt, paleam vel zizania messis dominicae reprehendi, ad frumenta autem crimen non pertinere: neque considerantes quia quibus mali placent in unitate, ipsi communicant malis; quibus autem displicent, et eos emendare non possunt, neque ante tempus messis audent zizania eradicare, ne simul eradicent et triticum (Matth. XIII, 29), non factis eorum, sed altari Christi communicant: ita ut non solum non ab eis maculentur, sed etiam divinis verbis laudari praedicarique mereantur; quoniam ne nomen Christi per horribilia schismata blasphemetur, pro bono unitatis tolerant, quod pro bono aequitatis oderunt. |