Augustinus, Epistolae, 43, 7, 20.
1 | Sed tamen quid postea fecerint, Imperatoris litteris sufficientissime ostenditur. |
2 | Iudices enim ecclesiasticos tantae auctoritatis episcopos, quorum iudicio et Caeciliani innocentia et eorum improbitas declarata est, non apud alios collegas, sed apud Imperatorem accusare ausi sunt, quod male iudicarent. |
3 | Dedit ille aliud Arelatense iudicium, aliorum scilicet episcoporum: non quia iam necesse erat, sed eorum perversitatibus cedens, et omnimodo cupiens tantam impudentiam cohibere. |
4 | Neque enim ausus est christianus Imperator sic eorum tumultuosas et fallaces querelas suscipere, ut de iudicio episcoporum qui Romae sederant ipse iudicaret; sed alios, ut dixi, episcopos dedit: a quibus tamen illi ad ipsum rursum Imperatorem provocare maluerunt; qua in re illos quemadmodum detestetur, audistis. |
5 | Atque utinam saltem ipsius iudicio insanissimis animositatibus suis finem posuissent, atque ut eis ipse cessit, ut de illa causa post episcopos iudicaret, a sanctis antistitibus postea veniam petiturus, dum tamen illi quod ulterius dicerent non haberent, si eius sententiae non obtemperarent, ad quem ipsi provocaverunt, sic et illi aliquando cederent veritati. |
6 | Iussit enim ille ut ei partes ad agendam causam Romam occurrerent. |
7 | Quo cum Caecilianus nescio qua causa non occurrisset, interpellatus ab eis, praecepit ut Mediolanum sequerentur. |
8 | Tunc se aliqui eorum subtrahere coeperunt, fortasse indignati quia non est eos imitatus Constantinus, ut iam statim atque velociter Caecilianum damnaret absentem. |
9 | Quod ubi cognovit providus Imperator, reliquos ab officialibus custoditos fecit Mediolanum pervenire. |
10 | Quo cum etiam Caecilianus venisset, ipsum quoque, sicut scripsit, exhibuit, cognitaque causa, qua diligentia, qua cautela, qua provisione, sicut eius indicant litterae, Caecilianum innocentissimum, illos improbissimos iudicavit. |