Augustinus, Epistolae, 43, 7, 19.
1 | Sed posteaquam ipsis rebus experti sunt cum Caeciliano permanere communionem orbis terrarum, et ad eum a transmarinis Ecclesiis communicatorias litteras mitti, non ad illum quem ipsi scelerate ordinaverant; puduit eos semper tacere, quia posset eis obiici, cur paterentur ignaram per tot gentes Ecclesiam communicare damnatis, et cur se ipsi ab innocentis orbis terrarum communione praeciderent, cum tacendo sinerent episcopo, quem Carthaginensibus ordinassent, a toto orbe non communicari. |
2 | Elegerunt, sicut dicitur, ad duas agere causam cum Caeciliano apud Ecclesias transmarinas, parati ad utrumque: ut si eum potuissent quacumque versutia falsae criminationis evincere, satiarent plenissime cupiditatem suam; si autem non possent, in eadem quidem perversitate durarent, sed iam tamen quasi haberent quod dicerent, malos iudices se esse perpessos; quae vox est omnium malorum litigatorum, cum fuerint etiam manifestissima veritate superati: quasi non eis ad hoc dici posset et iustissime dici, Ecce putemus illos episcopos, qui Romae iudicarunt, non bonos iudices fuisse; restabat adhuc plenarium Ecclesiae universae concilium, ubi etiam cum ipsis iudicibus causa posset agitari, ut si male iudicasse convicti essent, eorum sententiae solverentur. |
3 | Quod utrum fecerint, probent: nos enim non factum esse facile probamus, ex eo quod totus orbis non eis communicat: aut si factum est, etiam ibi sunt victi; quod ipsa eorum separatio manifestat. |