monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, 43, 6, 17. <<<    

Augustinus, Epistolae, 43, 6, 18.

1 Quibus omnibus rebus, cum eos non veros iudices, sed inimicos atque corruptos Caecilianus convenisse cognosceret; quando fieri posset, ut vel ipse vellet, vel populus cui praesidebat permitteret, ut relicta ecclesia iret in domum privatam, non collegarum discutiendus examine, sed factionis cuneo et odiis muliebribus trucidandus?
2 cum sibi praesertim videret apud Ecclesiam transmarinam privatis inimicitiis et ab utraque parte dissensionis alienam, incorruptum et integrum examen suae causae remanere.
3 Ubi si nihil adversarii agere vellent, ipsi se ab orbis terrarum innocentissima communione praeciderent.
4 Si autem illic eum accusare tentassent, tunc sibi adesset, tunc innocentiam suam adversus eorum machinamenta defenderet, sicut postea factum esse didicistis: cum tamen illi nimis sero quaesissent iudicium transmarinum iam schismatis rei, iam levati altaris horrendo scelere maculati.
5 Primo enim facerent si veritate niterentur; sed falsis rumoribus temporis diuturnitate firmatis, quasi vetusta fama praeiudicante ad iudicium venire voluerunt: aut quod magis credendum est, damnato prius, sicut libuit, Caeciliano, quasi securi sibi videbantur praefidentes numero suo, nec audentes alibi commovere causam tam malam, ubi nulla corruptione operante posset veritas inveniri.
Augustinus HOME