Augustinus, Epistolae, 43, 6, 17.
1 | Illisne se tandem Caecilianus audiendum iudicandumque committeret, cum haberet tales, apud quos si ei causa moveretur, innocentiam suam facillime ostenderet? |
2 | Non se illis omnino committeret, nec si peregrinus Ecclesiae Carthaginensis subito episcopus esset ordinatus, et ignoret quid ad corrupendos animos vel improborum vel imperitorum posse tunc pecuniosissima mulier quaedam Lucilla, quam pro disciplina ecclesiastica corripiendo idem cum esset diaconus laeserat: etiam hoc enim accesserat malum ad illam perficiendam iniquitatem. |
3 | Nam in illo concilio, ubi a confessis traditoribus absentes atque innocentes damnati sunt, pauci quidam erant, qui crimina sua infamatis aliis tegere cupiebant, ut homines a veritatis inquisitione averterentur falsis rumoribus avocati. |
4 | Pauci ergo erant, qui hoc negotium maxime curabant, quamvis in eis esset maior auctoritas, propter ipsius Secundi societatem, qui eis pepercerat territus. |
5 | Caeteri autem Lucillae pecunia maxime adversus Caecilianum empti et instigati perhibentur. |
6 | Extant Gesta apud Zenophilum consularem, ubi Nundinarius quidam diaconus a Sylvano Cirtensi episcopo, quantum ipsis Gestis intelligitur, degradatus, cum eis satisfacere per aliorum episcoporum litteras frustra conatus esset, multa patefecit iratus, et in iudicium publicum protulit: inter quae id quoque commemoratum legitur, quod Lucillae pecunia corruptis episcopis, in Carthaginensi Ecclesia, in Africae capite, altare contra altare levatum est. |
7 | Scio quod haec Gesta vobis non legerimus, sed tempus non fuisse meministis. |
8 | Inerat etiam nonnullus dolor animi de typho superbiae veniens, quod non ipsi ordinaverant Carthagini episcopum. |