monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Epistolae, 43, 5, 15. <<<    

Augustinus, Epistolae, 43, 5, 16.

1 De numero autem septuaginta episcoporum, cum quasi gravissima opponeretur auctoritas, quae fuerint dicta meministis; et tamen viri gravissimi ab infinitis quaestionibus catena quadam inexplicabili sese nectentibus suum temperare arbitrium maluerunt, nequaquam curantes quam multi essent illi episcopi, aut unde collecti, quos videbant tanta temeritate caecatos, ut in absentes et non interrogatos collegas, tam praecipites auderent proferre sententias.
2 Et tamen qualis ipsius beati Melchiadis ultima est prolata sententia, quam innocens, quam integra, quam provida atque pacifica, qua neque collegas, in quibus nihil constiterat, de collegio suo ausus est removere, et Donato solo, quem totius mali principem invenerat, maxime culpato, sanitatis recuperandae optionem liberam caeteris fecit, paratus communicatorias litteras mittere etiam iis quos a Maiorino ordinatos esse constaret: ita ut quibuscumque locis duo essent episcopi, quos dissensio geminasset, eum confirmari vellet qui fuisset ordinatus prior, alteri autem eorum plebs alia regenda provideretur.
3 O virum optimum!
4 o filium christianae pacis, et patrem christianae plebis!
5 Conferte nunc istam paucitatem cum illa multitudine episcoporum, neque numerum numero, sed pondus ponderi comparata: hinc modestiam, inde temeritatem, hinc vigilantiam, inde caetitatem.
6 Hic nec mansuetudo integritatem corrupit, nec integritas mansuetudini repugnavit; ibi autem et furore timor tegebatur, et timore furor incitabatur.
7 Isti enim convenerant cognitione verorum criminum falsa respuere, illi falsorum damnatione vera celare.
Augustinus HOME