monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 43, 5, 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, Epistolae, 43, 5, 15.

1 Potestis enim pro vestra prudentia, et illorum perversitatem illic attendere, et iudicum gravitatem, quemadmodum ad extremum persuaderi non possent, ut a plebe partis Maiorini, quae certam personam non habebat, argueretur Caecilianus; et requisiti ab eis essent vel accusatores vel testes vel quoquomodo causae necessarii, qui simul cum eis ex Africa venerant, et eos praesentes fuisse atque a Donato subtractos esse diceretur.
2 Promisit idem Donatus quod eos esset exhibiturus: quod cum non semel, sed saepius promisisset, amplius ad illud iudicium accedere noluit, ubi iam erat tanta confessus, ut nihil aliud deinceps non accedendo, nisi praesens damnari noluisse videretur; cum tamen ea quae damnanda essent, eo praesente atque interrogato manifestata fuerint.
3 Accessit et aliud, ut a quibusdam adversus Caecilianum denuntiationis libellus daretur: post quod factum quemadmodum sit rursus agitata cognitio, et quae personae illum libellum dederint, quoque modo nihil in Caecilianum probari potuerit, quid dicam, cum et audieritis omnia, et quoties volueritis, legere possitis?
Augustinus HOME