Augustinus, Epistolae, 43, 5, 14.
1 | Quod si Gesta proconsularia displicent, ecclesiasticis cedite. |
2 | Omnia vobis ordine recitata sunt. |
3 | An forte non debuit Romanae Ecclesiae Melchiades episcopus cum collegis transmarinis episcopis illud sibi usurpare iudicium, quod ab Afris septuaginta, ubi primas Tigisitanus praesedit, fuerat terminatum? |
4 | Quid quod nec ipse usurpavit? |
5 | Rogatus quippe imperator, iudices misit episcopos qui cum eo sederent, et de tota illa causa quod iustum videretur statuerent. |
6 | Hoc probamus et Donatistarum precibus, et verbis ipsius imperatoris: utraque enim vobis lecta meministis, et inspiciendi ac describendi licentiam nunc habetis. |
7 | Legite et considerate omnia. |
8 | Videte quanta cura pacis atque unitatis conservandae vel restituendae cuncta discussa sint; quemadmodum accusatorum persona tractata, et quorumdam eorum quibus maculis improbata sit, praesentiumque vocibus liquido constiterit, nihil eos habuisse quod in Caecilianum dicerent, sed totam causam in plebem de parte Maiorini, hoc est seditiosam et ab Ecclesiae pace alienatam multitudinem transferre voluisse, ut ab ea videlicet turba Caecilianus accusaretur, quam solis tumultuosis clamoribus, nulla documentorum attestatione, nullo veritatis examine, ad suam voluntatem animos iudicum detorquere posse arbitrabantur; nisi forte furiosa et poculo erroris atque corruptionis ebria multitudo vera in Caecilianum crimina diceret, ubi septuaginta episcopi, sicut de Felice Aptungitano constitit, absentes et innocentes collegas, tam insana temeritate damnarunt. |
9 | Quali enim turbae illi consenserant, ut adversus innocentes non interrogatos proferrent sententias; a tali turba etiam rursus accusari Caecilianum volebant. |
10 | Sed plane non tales invenerant iudices, quibus illam dementiam persuaderent. |