monumenta.ch > Augustinus > 13


Augustinus, Epistolae, 43, 4, 13.

1 An forte sicut quidam dixit, quod quidem cum vobis diceretur displicuit, sed tamen praetermittendum non est; ait enim quidam.
2 Non debuit episcopus proconsulari iudicio purgari: quasi vero ipse sibi hoc comparaverit, ac non imperator ita quaeri iusserit, ad cuius curam, de qua rationem Deo redditurus esset, res illa maxime pertinebat.
3 Arbitrum enim et iudicem causae traditionis et schismatis illi eum fecerant, qui ad eum etiam preces miserant, ad quem postea provocarunt; et tamen iudicio eius acquiescere noluerunt.
4 Itaque si culpandus est quem iudex terrenus absolvit, cum ipse sibi hoc non poposcisset; quanto magis culpandi sunt, qui terrenum regem suae causae iudicem esse voluerunt?
5 Si autem criminis non est provocare ad imperatorem, non est criminis audiri ab imperatore: ergo nec ab illo, cui causam delegaverit imperator.
6 Quemdam etiam suspensum equuleo in causa Felicis episcopi amicus ille voluit criminari, ut quis etiam ungulis vexaretur.
7 Numquid poterat Felix contradicere, ne tanta diligentia vel severitate quaereretur, cum eius causam inveniendam cognitor agitaret?
8 Quid enim erat aliud nolle sic quaeri, quam de crimine confiteri?
9 Et tamen ille ipse proconsul inter praeconum terribiles voces et cruentas carnificum manus nunquam collegam damnaret absentem, qui iudicio eius se praesentare noluisset, cum haberet aliud quo posset audiri.
10 Aut si damnaret, certe etiam ipsis securalibus legibus poenas iustas et debitas lueret.
Augustinus HOME