Augustinus, Epistolae, 43, 3, 12.
1 | Sed tamen isti, qui licet absentium, et nequaquam iudicium deserentium, quia nunquam affuerunt, et semper sibi cuneum illum suspectum esse declaraverunt, tamen cognita crimina se damnasse dicunt, quaeso vos, fratres mei, quomodo cognoverunt? |
2 | Respondetis: Nescimus, quandoquidem ipsa cognitio in illis Gestis explicata non est. |
3 | Sed ego vobis ostendam quomodo cognoverunt. |
4 | Attendite causam Felicis Aptungitani, et primo legite quam vehementiores in eum fuerunt. |
5 | Sic ergo et caeterorum causam noverant, sicut huius qui postea innocentissimus diligenti et terribili inquisitione probatus est. |
6 | Quanto itaque iustius et tutius et citius innocentes eos existimare debemus, quorum crimina ab istis levius accusata sunt, et parciore reprehensione damnata, quando ille inventus est innocens, in quem multo immanius saevierunt! |