monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 43, 3, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 43, 3, 10.

1 Itaque concilium illud perversum atque nefarium, maxime ut creditur traditorum fuit, quibus confessis Secundus Tigisitanus ignoverat: ut quoniam de traditione fama crebruerat, infamatis aliis a se averterent suspicionem, et cum homines per Africam totam credentes episcopis, falsa de innocentibus loquerentur, quod damnati essent apud Carthaginem traditores, tanquam in nebula mendacissimi rumoris, ipsi qui vere tradiderant latitarent.
2 Unde videtis, charissimi, fieri potuisse, quod verisimile non esse quidam vestrum dicebant, ut qui essent de sua traditione confessi, causamque suam impetravissent Deo dimitti oportere, iidem iudices damnatoresque tanquam traditorum absentium postea consedissent.
3 Magis enim amplexi sunt occasionem, qua possent alios falsa criminatione perfundere, et conversas in eos linguas hominum ab inquisitione criminum suorum hoc modo declinare.
4 Alioquin si fieri non posset ut quisque mala quae ipse committeret, in alio iudicaret, non diceret quibusdam Paulus apostolus: Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas.
5 In quo enim alium iudicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis, quae iudicas.
6 (Rom. II, 1.) Quod illi omnino fecerunt, ut haec verba apostolica integre in eos apteque conveniant.
Augustinus HOME