Augustinus, Epistolae, 43, 3, 9.
1 | Huic tam sano rectoque consilio quisquis infrenis obtemperare noluisset, quid esset facturus? |
2 | aut quomodo aliquem absentium collegarum esset damnaturus, cum in potestate Acta concilii non haberet, contradicente primate? |
3 | Quod si tanta et adversus primam sedem seditio nasceretur, ut nonnulli damnare iam vellent quos volebat ille differri, quanto melius a talibus inquieta et impacata molientibus, quam a totius orbis communione dissentiretur? |
4 | Sed quia non erant quae in Caecilianum et ordinatores eius transmarino iudicio probarentur, propterea nec priusquam in eum sententias dicerent, deferre voluerunt, nec posteaquam dixerunt, perseveranter id agere ut Ecclesiae transmarinae in notitiam perferretur, quorum traditorum in Africa damnatorum communionem vitare deberet. |
5 | Quia si id facere tentavissent, adessent sibi Caecilianus et caeteri, et suam causam adversus fallaces criminatores, apud transmarinos ecclesiasticos iudices diligentissima discussione purgarent. |