Augustinus, Epistolae, 43, 3, 8.
1 | Haec res maxime sollicitare debuit Secundum qui tunc erat primas, si propterea concilium regebat, ut paci consuleret; facile enim fortassis rabida in absentes ora placata vel frenata comprimeret, si diceret: Videtis, fratres, post tantam stragem persecutionis, misericordia Dei a principibus saeculi pacem esse concessam; non debemus nos christiani et episcopi unitatem disrumpere christianam, quam iam paganus non insequitur inimicus. |
2 | Itaque aut istas omnes causas, quas clades turbulentissimi temporis inflixit Ecclesiae, Deo iudici dimittamus: aut si aliqui in vobis sunt qui certa istorum crimina ita noverint, ut ea facile valeant edocere, negantesque convincere, et talibus communicare formidant, pergant ad fratres et collegas nostros transmarinarum Ecclesiarum episcopos, et ibi prius de istorum factis et contumacia conquerantur, quod ad iudicium collegarum Afrorum male sibi conscii venire noluerunt, ut inde illis denuntietur ut veniant, ibique obiectis respondeant. |
3 | Quod si non fecerint, ibi etiam eorum pravitas et perversitas innotescet, missaque tractatoria super eorum nomine per totum orbem terrarum, quacumque iam Christi Ecclesia dilata est, ab omnibus Ecclesiis eorum communio praecidetur, ne aliquis error in Cathedra Ecclesiae Carthaginis oriatur. |
4 | Tum demum securi episcopum alium plebi Carthaginis ordinabimus, cum a tota Ecclesia isti fuerint separati: ne forte cum alius modo fuerit ordinatus, non ei communicetur ab Ecclesia transmarina, quia iste ab honore depositus non videbitur, quem iam ordinatum fama celebravit, et ad eum commeare communicatorias litteras fecit; atque ita magnum scandalum schismatis in unitate Christi iam pacatis temporibus oriatur, dum praepropere nostras volumus praecipitare sententias, et non contra Caecilianum, sed contra orbem terrarum, qui ei per ignorantiam communicat, altare alterum erigere audeamus. |