monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 43, 3, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 43, 3, 7.

1 Nam si in eius corde cogitatio pacis habitaret, non apud Carthaginem postea cum traditoribus, quos praesentes atque confessos Deo dimiserat, damnaret crimine traditionis, quos absentes apud eum nemo convicerat.
2 Tanto magis enim timere debuit ne pax unitatis violaretur, quanto erat Carthago civitas ampla et illustris, unde se per totum Africae corpus malum quod ibi esset exortum, tanquam a vertice effunderet.
3 Erat etiam transmarinis vicina regionibus et fama celeberrima nobilis: unde non mediocris utique auctoritatis habebat episcopum, qui posset non curare conspirantem multitudinem inimicorum, cum se videret et Romanae Ecclesiae, in qua semper apostolicae cathedrae viguit principatus, et caeteris terris, unde Evangelium ad ipsam Africam venit, per communicatorias litteras esse coniunctum, ubi paratus esset causam suam dicere, si adversarii eius ab eo illas Ecclesias alienare conarentur.
4 Quia ergo venire noluit ad hospitium collegarum, quos a suis inimicis contra veritatem suae causae perversos esse sentiebat vel suspicabatur, vel, ut ipsi asserunt, simulabat, tanto magis Secundus, si verae pacis custos esse voluisset, cavere debuit ne damnarentur absentes, qui iudicio eorum omnino interesse noluerunt.
5 Neque enim de presbyteris aut diaconis aut inferioris ordinis clericis, sed de collegis agebatur, qui possent aliorum collegarum iudicio, praesertim apostolicarum Ecclesiarum, causam suam integram reservare; ubi contra eos sententiae dictae in absentes, nullo modo aliquid valerent, quando eorum iudicium non primo aditum postea deseruerunt, sed suspectum semper habitum nunquam adire voluerunt.
Augustinus HOME