monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 43, 2, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 43, 2, 5.

1 Sed quia haec omnia dicebamus tantum, non etiam legebamus, minus profecto vobis agere videbamur, quam de nostra exspectabatis instantia.
2 Quod ubi sensimus, ad ea quae legenda promiseramus, non distulimus mittere.
3 Quae omnia, dum excurrimus ad Ecclesiam Gelizitanam, inde ad vestrum oppidum reversuri, bidui non pleni intermissione venerunt, atque ut nostis, quantum tempus admisit, uno die recitata sunt vobis.
4 Primo ubi Secundus Tigisitanus confessos traditores a collegio suo removere non ausus est, cum quibus postea non confessum et absentem Caecilianum aliosque suos collegas damnare ausus est: deinde Gesta proconsularia, ubi Felix diligentissimo examine probatus est innocens.
5 Haec ante meridiem vobis lecta esse meministis.
6 Post meridiem vero recitavimus preces eorum ad Constantinum, datisque ab eo iudicibus Gesta ecclesiastica in Romana urbe habita, quibus illi improbati sunt, Caecilianus autem in episcopali honore firmatus.
7 Postremo Constantini imperatoris litteras, quibus omnia multo maxime testatissima claruerunt.
Augustinus HOME