monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 43, 2, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 43, 2, 4.

1 Deinde diximus, aliquanto post Maiorini ordinationem, quem contra Caecilianum nefario scelere levaverunt, erigentes altare contra altare, et unitatem Christi discordiis furialibus dissipantes, eos petiisse a Constantino tunc imperatore iudices episcopos, qui de suis quaestionibus quae in Africa exortae pacis vinculum dirimebant, arbitro medio iudicarent.
2 Quod posteaquam factum est, praesente Caeciliano et illis qui adversus eum navigaverant, iudicante Melchiade tunc Romanae urbis episcopo, cum collegis suis quos ad preces Donatistarum miserat Imperator, in Caecilianum nihil probari potuisse, ac per hoc, illo in episcopatu confirmato, Donatum qui adversus eum tunc aderat improbatum.
3 Quibus peractis rebus, cum illi omnes in pertinacia scelestissimi schismatis permanerent, post apud Arelatum memoratum imperatorem eamdem causam diligentius examinandam terminandamque curasse.
4 Illos vero ab ecclesiastico iudicio provocasse, ut causam Constantinus audiret.
5 Quo posteaquam ventum est, utraque parte assistente, innocentem Caecilianum fuisse iudicatum, atque illos recessisse superatos, et in eadem tamen perversitate mansisse.
6 Nec de Felicis Aptungitani causa negligentiam consecutam, sed ad eiusdem principis iussionem proconsularibus Gestis etiam ipsum fuisse purgatum .
Augustinus HOME