Augustinus, Epistolae, 43, 2, 3.
1 | Ergo ut meminisse dignamini, cum essemus in vestra civitate, et nonnulla vobiscum de communione christianae unitatis ageremus, prolata sunt a partibus vestris Gesta quaedam, quibus recitatum est quod septuaginta ferme episcopi Caecilianum quondam nostrae communionis episcopum Carthaginensis Ecclesiae cum suis collegis et ordinatoribus damnaverunt. |
2 | Ubi etiam Felicis Aptungitani causa multo prae caeteris invidiosius et criminosius ventilata est. |
3 | Quae cum essent cuncta perlecta, respondimus non esse mirandum, si homines qui tunc illud schisma fecerunt, non sine confectione Gestorum, eos in quos fuerant ab aemulis et perditis concitati, absentes causa incognita, temere damnandos esse putaverunt. |
4 | Nos autem alia habere Gesta ecclesiastica, in quibus Secundus Tigisitanus, qui tunc agebat in Numidia primatum, praesentes et confessos traditores reliquit Deo iudicandos, et eos in episcopalibus sedibus, sicuti erant, manere permisit, quorum nomina inter damnatores Caeciliani numerantur; cum etiam Secundus ipse concilii eiusdem principatum teneret, ubi absentes quasi traditores per eorum sententias damnavit, quibus praesentibus et confessis ignovit. |