monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 43, 1, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 43, 1, 2.

1 Haec praelocutus sum, ne quis me existimet impudentius vobis quam prudentius scripta misisse, et hoc modo vobiscum de negotio animae vestrae aliquid agere voluisse, quia nostrae communionis non estis: cum tamen si de negotio fundi, aut alicuius pecuniariae litis dirimendae vobis aliquid scriberem, nemo fortasse reprehenderet.
2 Usque adeo charus est hic mundus hominibus, et sibimet ipsi viluerunt!
3 Erit ergo mihi ad defensionem testis haec epistola in iudicio Dei, qui novit quo animo fecerim, et qui dixit: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9).
Augustinus HOME