Augustinus, Epistolae, 43, 1, 1.
1 | Dixit quidem apostolus Paulus: Haereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quia subversus est eiusmodi, et peccat, et est a semetipso damnatus (Tit. III, 10, 11). |
2 | Sed qui sententiam suam, quamvis falsam atque perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia praesumptionis suae pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati, cum invenerint; nequaquam sunt inter haereticos deputandi. |
3 | Tales ergo vos nisi esse crederem, nullas fortasse vobis litteras mitterem. |
4 | Quanquam et ipsum haereticum quamlibet odiosa superbia tumidum et pervivacia malae contentionis insanum, sicut vitandum monemus, ne infirmos et parvulos fallat; ita non abnuimus, quibuscumque modis possumus corrigendum. |
5 | Unde factum est ut etiam ad nonnullos Donatistarum primarios scriberemus, non communicatorias litteras, quas iam olim, propter suam perversitatem ab unitate catholica quae toto orbe diffusa est, non accipiunt; sed tales privatas, qualibus nobis uti etiam ad Paganos licet, quas illi etsi aliquando legerunt, respondere tamen eis sive noluerunt, sive, ut magis creditur, nequiverunt. |
6 | Ubi nobis satis visum est implevisse nos officium charitatis, quam non solum nostris, sed et omnibus nos debere sanctus Spiritus docet, qui nobis ait per Apostolum: Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate, in invicem et in omnes (I Thess. III, 12). |
7 | Monet etiam alio loco, in modestia corripiendos diversa sentientes; Ne forte, inquit, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26). |