monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 41, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 41, 2.

1 Orate pro nobis, digni exaudiri; cum tanto quippe sacrificio acceditis ad Deum sincerissimae dilectionis et laudis eius in operibus vestris: orate ut et in nobis haec luceant; quoniam novit ille quem oratis, cum quanto nostro gaudio in vobis luceant.
2 Haec sunt vota nostra, hae multitudines solatiorum secundum multitudinem dolorum nostrorum in corde nostro iucundant animam nostram (Psal. XCIII, 19).
3 Ita est, quia ita promissum est; ita erit quod restat, sicut promissum est.
4 Obsecramus te per eum qui tibi ista donavit, et populum, cui servis, hac per te benedictione perfudit, ut iubeas singulos quos volueris sermones eorum conscriptos, et emendatos mitti nobis.
5 Nam et ego quod iussisti non negligo, et de Tychonii septem regulis vel clavibus, sicut saepe iam scripsi, cognoscere quid tibi videatur exspecto.
6 Fratrem Hilarinum Hipponensem archiatrum et principalem multum commendamus.
7 Nam de fratre Romano quid satagas novimus, nihilque petendum est nisi ut te pro illo adiuvet Dominus.
8 Amen.
Augustinus HOME