monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 41, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 41, 1.

1 Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV, 2), nuntiantibus litteris tuis sanctam cogitationem tuam, adiuvante Domino qui eam inspiravit, ad effectum esse perductam, de omnibus ordinatis fratribus nostris, et praecipue de sermone presbyterorum, qui te praesente populo infunditur; per quorum linguas clamat charitas tua maiore voce in cordibus hominum, quam illi in auribus: Deo gratias.
2 Nam quid melius et animo geramus, et ore promamus, et calamo exprimamus quam, Deo gratias?
3 Hoc nec dici brevius, nec audiri laetius, nec intelligi grandius, nec agi fructuosius potest.
4 Deo gratias, qui te et tam fideli pectore ditavit erga filios tuos, et id quod in intimo animae habebas, quo humanus oculus non penetrat, eduxit in lucem, donando tibi, non solum ut bene velles, verum etiam in quibus posset apparere quod velles.
5 Ita plane fiat, fiat: luceant haec opera coram hominibus, ut videant, gaudeant, glorificent Patrem qui in coelis est (Matth. V, 16).
6 Talibus delecteris in Domino: ipse te pro eis orantem dignetur exaudire, quem tu per eos loquentem non dedignaris audire.
7 Eatur, ambuletur, curratur in via Domini; benedicantur pusilli cum magnis, iucundati in his qui dicunt eis, In domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1): praecedant illi, et sequantur isti, imitatores facti eorum, sicut et illi Christi.
8 Ferveat iter sanctarum formicarum, fragrent opera sanctarum apum, feratur fructus in tolerantia cum salute perseverandi usque in finem.
9 Nec sinat Dominus tentari supra quam possumus ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13).
Augustinus HOME