Augustinus, Epistolae, 40, 6, 9.
1 | De Origene autem quod rescribere dignatus es, iam sciebam non tantum in ecclesiasticis litteris, sed in omnibus recta et vera quae invenerimus, approbare atque laudare; falsa vero et prava improbare atque reprehendere. |
2 | Sed illud de prudentia doctrinaque tua desiderabam, et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa eius errata, quibus a fide veritatis ille vir tantus recessisse convincitur. |
3 | In libro etiam quo cunctos, quorum meminisse potuisti, scriptores ecclesiasticos et eorum scripta commemorasti, commodius, ut arbitror, fieret, si nominatis eis quos haeresiotas esse nosti, quando ne ipsos quidem praetermittere volueris, subiungeres etiam in quibus cavendi essent: quanquam nonnullos etiam praeterieris; quod scire cuperem quo consilio factum sit. |
4 | Aut si illud volumen forte onerare noluisti, ut commemoratis haereticis, non adderes in quibus eos catholica damnarit auctoritas; peto ne grave sit litterario labori tuo, quo non mediocriter per Domini Dei nostri gratiam, in latina lingua sanctorum studia et accendisti et adiuvisti, id quod tibi per humilitatem meam fraterna charitas indicit, ut si occupationes tuae sinunt, omnium haereticorum perversa dogmata, qui rectitudinem fidei christianae usque ad hoc tempus vel impudentia vel imperitia vel pervicacia depravare conati sunt, uno libello breviter digesta edas, in notitiam eorum quibus aut non vacat propter alia negotia, aut non valent propter alienam linguam tam multa legere atque cognoscere. |
5 | Diu te rogarem, nisi hoc soleret esse indicium minus praesumentis de charitate. |
6 | Hunc interea fratrem nostrum Paulum in Christo multum commendo benignitati tuae, cuius in nostris regionibus existimationi bonum coram Deo testimonium perhibemus. |