monumenta.ch > Augustinus > 8


Augustinus, Epistolae, 40, 5, 8.

1 Scripseram hinc iam aliquando ad te epistolam quae non perlata est, quia nec perrexit cui perferendam tradideram: ex qua illud mihi suggestum est, cum istam dictarem, quod in hac quoque praetermittere non debui, ut si alia est sententia tua, eademque est melior, timori meo libenter ignoscas.
2 Si enim aliter sentis, verumque tu sentis (nam nisi verum sit, melius esse non potest), ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in quoquam veritas potest favere mendacio.
Augustinus HOME