monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 40, 4, 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, 40, 4, 7.

1 Quare arripe, obsecro te, ingenuam et vere christianam cum charitate severitatem, ad illud opus corrigendum atque emendandum, et παλινῳδίαν, ut dicitur, cane.
2 Incomparabiliter enim pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Graecorum.
3 Pro ista enim fortius nostri martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa illi heroes adversus Troiam, dimicaverunt.
4 Neque hoc ideo dico, ut oculos cordis recipias; quos absit ut amiseris: sed ut advertas, quos cum habeas sanos et vigiles, nescio qua dissimulatione avertisti, ut non intenderes quae consequantur adversa; si semel creditum fuerit, posse honeste ac pie scriptorem divinorum Librorum in aliqua sui operis parte mentiri.
Augustinus HOME