monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 40, 4, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 40, 4, 6.

1 Hoc ergo Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant; et in primis illud, quod ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 3).
2 Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato Sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant Sacramenta vetera, non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda: quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent (II Mach. VII, 1).
3 Postremo istud quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei tanquam hostes Legis persequebantur.
4 Hos atque huiusmodi errores et vitia, dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret (Philipp. III, 8,); non observationes Legis, si more patrio celebrarentur, sicut et ab ipso celebratae sunt sine ulla salutis necessitate, non sicut Iudaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat.
5 Nam si propterea illa Sacramenta celebravit, quia simulavit se Iudaeum ut illos lucrifaceret; cur non etiam sacrificavit cum Gentibus, quia et iis qui sine Lege erant, tanquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret, nisi quia et illud fecit, ut natura Iudaeus, et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer eis ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu?
6 Sicut eo ipso loco generaliter intulit, Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem (I Cor. IX, 22); ut sequens conclusio, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (Ibid.), ad hoc referenda intelligatur, ut cuiusque infirmitatem tanquam in seipso miseratus appareat.
7 Non enim et cum diceret, Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)?
8 infirmitatem alterius simulasse se potius quam condoluisse, volebat intelligi.
Augustinus HOME