monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 40, 4, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 40, 4, 5.

1 Quapropter non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter nec incongrue faceret; quamvis enim iam superflua, tamen solita non nocerent: sed quoniam Gentes cogebat Iudaizare (Gal. II, 14), quod nullo modo posset, nisi ea sic ageret, tanquam adhuc etiam post Domini adventum necessaria saluti forent; quod vehementer per apostolatum Pauli veritas dissuasit.
2 Nec apostolus Petrus hoc ignorabat; sed id faciebat, timens eos qui ex circumcisione erant.
3 Ita et ipse vere correctus est, et Paulus vera narravit, ne sancta Scriptura, quae ad fidem posteris edita est, admissa auctoritate mendacii, tota dubia nutet et fluctuet.
4 Non enim potest aut oportet litteris explicari, quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus.
5 Posset autem opportune minusque periculose demonstrari, si coram inter nos colloqueremur.
Augustinus HOME