monumenta.ch > Augustinus > 3


Augustinus, Epistolae, 40, 3, 3.

1 In expositione quoque Epistolae Pauli ad Galatas, invenimus aliquid quod nos multum moveat.
2 Si enim ad Scripturas sanctas admissa fuerint velut officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis?
3 quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteratur improbitas?
4 Statim enim ut protuleris; si aliter sapit qui contra nititur, dicet illud, quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum.
5 Ubi enim hoc non poterit, si potuit in ea narratione, quam exorsus Apostolus ait, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior (Gal. 1, 20), credi affirmarique mentitus eo loco ubi dixit de Petro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii (Ibidem, II, 14)?
6 Si enim recte illi ingrediebantur, iste mentitus est; si autem ibi mentitus est, ubi verum dixit?
7 An ibi verum dixisse videbitur, ubi hoc dixerit, quod lector sapit; cum vero contra sensum lectoris aliquid occurrerit, officioso mendacio deputabitur?
8 Non enim deesse poterunt causae, cur existimetur non solum potuisse, verum etiam debuisse mentiri, si huic regulae conceditur locus.
9 Non opus est hanc causam multis verbis agere, praesertim apud te, cui sapienter providenti dictum sat est.
10 Nequaquam vero mihi arrogaverim ut ingenium tuum, divino dono aureum, meis obolis ditare contendam; nec est quisquam te magis idoneus, qui opus illud emendet.
Augustinus HOME