monumenta.ch > Augustinus > 2


Augustinus, Epistolae, 40, 2, 2.

1 Liber quidam tuus inter caetera non diu est ut venit in manus nostras: quae sit eius inscriptio, nescimus adhuc; non enim hoc codex ipse, ut assolet, in liminari pagina praetendebat.
2 Epitaphium tamen appellari dicebat frater apud quem inventus est; quod ei nomen tibi placuisse ut inderetur crederemus, si eorum tantum vel vitas, vel scripta ibi legissemus, qui iam defuncti essent.
3 Cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium, ibi commemorentur opuscula; miramur cur hunc ei titulum vel imposueris, vel imposuisse credaris.
4 Sane utiliter a te conscriptum eumdem librum satis approbamus.
Augustinus HOME