1 | Anno praeterito, per fratrem nostrum Asterium hypodiaconum Dignationi tuae epistolam miseram, promptum reddens salutationis officium; quam tibi arbitror redditam. |
2 | Nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium diaconum, obsecro primum ut memineris mei: deinde ut baiulum litterarum habeas commendatum, et mihi scias germanissimum, et in quibuscumque necessitas postulaverit, foveas atque sustentes; non quo aliqua re (Christo tribuente) indigeat, sed quo bonorum amicitias avidissime expetat, et se in his coniungendis maximum putet beneficium consecutum. |
3 | Cur autem ad Occidentem navigaverit, ipso poteris narrante cognoscere. |