1 | Fratrem Severum, et qui cum eo sunt, salutamus. |
2 | Etiam fortasse ipsis scriberemus, si per festinationem perlatoris liceret. |
3 | Peto autem ut apud eumdem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam apud tuam Sanctitatem gratias quod Constantinam cum pergeret indicavit, petendo adiuves propter negotium quod ipse novit, de quo gravissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii maioris patior, per Calamam remeare ne gravetur: sic enim promisit mihi. |
4 | Vale. |