monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 38, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 38, 2.

1 Quod senex Megalius defunctus sit, iam vos audisse quis dubitet?
2 Erant enim a depositione corporis eius, cum haec scriberem, dies ferme viginti quatuor.
3 Utrum iam videris, disponebas enim, successorem primatus eius, si fieri potest, nosse volumus.
4 Non desunt scandala, sed neque refugium; non desunt moerores, sed neque consolationes.
5 Atque inter haec quam vigilandum sit, ne cuiusquam odium cordis intima teneat, neque sinat ut oremus Deum in cubiculo nostro clauso ostio (Matth. VI, 6), sed adversus ipsum Deum claudat ostium, nosti, optime frater: subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua videtur iniusta.
6 Ita enim inveterascens ira fit odium, dum quasi iusti doloris admixta dulcedo, diutius eam in vase detinet, donec totum acescat, vasque corrumpat.
7 Quapropter multo melius, nec iuste cuiquam irascimur, quam velut iuste irascendo in alicuius odium irae occulta facilitate delabimur.
8 In recipiendis enim hospitibus ignotis, solemus dicere, multo esse melius malum hominem perpeti, quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavemus ne recipiatur malus: sed in affectibus animi contra est.
9 Nam incomparabiliter salubrius est etiam irae iuste pulsanti non aperire penetrale cordis, quam admittere non facile recessuram, et perventuram de surculo ad trabem.
10 Audet quippe impudenter etiam crescere citius quam putatur.
11 Non enim erubescit in tenebris, cum super eam sol occiderit (Eph. IV, 26).
12 Recolis certe qua cura et quanta sollicitudine ista scripserim, si recolis quid mecum nuper in itinere quodam locutus sis.
Augustinus HOME