monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 38, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 38, 1.

1 Secundum spiritum, quantum Domino placet, atque vires ipse praebere dignatur, recte sumus; corpore autem, ego in lecto sum.
2 Nec ambulare enim, nec stare, nec sedere possum, rhagadis vel exochadis dolore et tumore.
3 Sed etiam sic, quoniam id Domino placet, quid aliud dicendum est, nisi quia recte sumus?
4 Potius enim si id nolumus quod ille vult, nos culpandi sumus, quam ille non recte aliquid vel facere vel sinere existimandus est.
5 Nosti haec omnia: sed quia mihi es alter ego, quid libentius tecum loquerer, nisi quod mecum loquor?
6 Commendamus ergo sanctis orationibus tuis et dies et noctes nostras, ut oretis pro nobis, ne diebus intemperanter utamur, ut noctes aequo animo toleremus, ut etiamsi ambulemus in medio umbrae mortis, nobiscum sit Dominus ne timeamus mala.
Augustinus HOME