1 | Quaestiunculas sane, quas mihi enodandas iubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intelligerem, tuis meritis adiutus aperirem. |
2 | Tantum illud quaeso, ut pro mea infirmitate depreceris Deum, et sive in iis quibus me exercere benigne paterneque voluisti, sive in aliis quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicut Dei data, sic etiam mea errata cognosco, non solum curam legentis impendas, sed etiam censuram corrigentis assumas. |
3 | Vale. |