Augustinus, Epistolae, 37, 2.
1 | Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro, quo in librorum quorumdam conscriptione sudavimus, ut a tua Dignatione legerentur? |
2 | nisi quia Dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas, et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior vel incautior, quamvis in planissimo campo veritatis, offendam. |
3 | Cum enim tibi placet quod scribo, novi cui placeat; quoniam quis te inhabitet novi. |
4 | Idem quippe omnium munerum spiritualium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmabit obedientiam meam. |
5 | Quidquid enim habent illa scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit Deus, Fiat, et factum est: in tua vero approbatione vidit Deus quia bonum est (Gen. I, 3, 4). |